monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12 > 10 > sectio 6 > 11 > 37 > sectio 16 > sectio 14 > sectio 35 > sectio > 48 > tblHarleyMS1775.18r > 2 > sectio 18 > Regum I, 32 > uwbM.p.th.q.1a.290 > ad Corinthios I, 14 > sectio 4 > sectio 3 > 6 > Genesis, 2 > 27 > 19
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, XVIII.Item de crudelitate Valentis quam gessit adversus orthodoxos, exstincto Procopio. <<<     >>> XX.De saevitia Valentis contra Constantinopolitanos orthodoxos.

Cassiodorus, 7, CAPUT XIX.De Eunomio haeresiarcha.

1 Eunomius notarius fuit Aetii, qui Sine Deo vocabatur, cuius memoriam fecimus. Cum quo dum esset, modum eius sophisticum imitatus est; et sermonibus quibusdam vacans, faciensque sibi sophismata, non sentiebat. Ex his inflatus, quia in blasphemias incideret; quippe dogma zelatus Arii, et multis modis repugnans dogmatibus veritatis.
2 Paucum quidem edoctus ex litteris sacris, et eas neque intelligere praevalens, circa verba frequenter occupabatur, easque convertens semper, neque valebat intentionis suae propositum adimplere; sicut septem eius demonstrant tomi, in quibus vanissime laboravit, quos in Epistulam Apostoli ad Romanos fecit; multa enim illic verba profundens, intentionem epistulae non potuit invenire.
3 Sunt etiam alii similes eius libri, quos qui legere voluerit, eorum contemptum experimentis agnoscet. Hunc igitur Eunomium Eudoxius in Cyzico fecit episcopum, expellere nisus Eleusium. Cumque illuc venisset, utens more solito dialectica, quasi peregrinum aliquid auditoribus inferebat. Quamobrem Cyzici tumultus exortus est, eumque urbe repulerunt, non ferentes eius verborum fastum.
4 Qui Constantinopolim veniens, cum Eudoxio morabatur, episcopatu vacans. Sed ne detrahere videamur, audi vocem ipsius Eunomii, qua praesumit contra Deum sophismatibus loqui. Sic enim ait: Deus de substantia sua nihil novit amplius quam nos, neque est illi potius, nobis autem agnita minus; sed quodcunque de illa novimus nos, hoc modis omnibus etiam ille novit.
5 Quod autem rursus ille, hoc invenies immutabiliter in nobis. Haec quidem aliaque similia Eunomius sophismata, id est circumventiones faciens, non sentiebat occumbere. Quomodo autem ab Arianis paulo post segregatus est, proprio loco narrabimus. [SOCRATES, lib. IV, cap. 7, p. 215.]
Cassiodorus HOME

bav823.290 bav824.208 bnf1603.144

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik